Retour en page d'accueil Dialogus

   

Clair
écrit à

   


Jules César

   


Et ruant in servitudinem
 

    Initio anni hujus longe maximum discrimen, neque scio an gravissimum omnium quod ad eum usque diem pertulerat, Caesar mirabili felicitate evafit. Ortum est unde minime debebat ex potentia Alberti Wallensteinii, Ducis Fridlandiae. Qui copiarum Caesaris summus praefectus, cum ea potestate et suopte ingenio et facilitate Caesaris impotentius uteretur, quam addeceret ministrum, aut ratio privati hominis permitteret, incidit in illud praecipitium omnium gentium annalibus notissimum, quod plerosque omnes altioris Fortunae filios, repente ex alto in imum proturbat.

Natus est in Bohemia loco nobili. Adulescente varias regiones peragravit, sed in Italia praecipue litteris operam dedit. Ingenio fuit inquieto varioque et ad arma promptior. Cujus gloriae et famae immoderata est, et commendabilis cupiditas, supra modum appetens, saepe solens dicere ad suos, humili depressoque animo, nihil magnum egregiumque expectari posse.

Ei cultus habitus magnificus fuit, et ex quo celsitudinem animi aestimabis. Primum illi matrimonium cum illustri ac praedivite Hungarica vidua fuit. Qua non multo post defuncta Comitis Harrachii, qui magna in aula Caesaris gratia floruit, filiam duxit. Hic illi primus gradus atque aditus ad benevolentiam Caesaris fuit. Qua ita deinceps valuit, ut Comes primum, deinde Dux, ac Princeps Imperii, denique bis summus exercitus Imperatorii Praefectus, cum amplissima potestate renunciaretur. Caeterum exorientem potentiam suam, donec adjici aliquid poterat, temperate habuit.

Irae injuriarumque impatientissimus fuit, adeo ut multi existiment, jam inde ab eo tempore, quo in Comitiis Ratisponensibus ante triennium Praefectura militari exutus est, concepisse animo ultionem qua Caesarem Imperiumque pessundaret. Sed haec ut sint, Scriptorum fidei relinquo, nam nihil de iis affirmare habeo, certe his postremis mensibus pertentare Ducum et Legionum animos, conferre cum hostibus consilia, et aperte in partes eorum transgredi voluisse visus est. Caesar ut hiberna extra Bohemiam et haereditarias Provincias sumeret, demonstraveratque per Gerardum Quaestenbergium quam id commode fieri posset, ad haec volebat ut pars exercitus Passavium adversus Bernardum Ducem Vinariensem, et sex equitum millia Ferdinando Cardinali, Principi Hispaniae, Mediolano in Belgium deducendo obviam mitterentur.

Nihil horum impetrari a Wallensteinio poterat. Quin quo magis mutatio hibernorum, et abductio militum urgebatur, eo magis ille rem suspectabat, neque alio spectare credebat quam ad se in ordinem redigendum. Et inaudierat fortasse id jam agi in aula ab adversariis famae suae, ut se iterum exauctorato Rex Hungariae Ferdinandus exercitibus praeficeretur.

Nescit Caesar quae sint hae barbarae nationes.

Vale